cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de
caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini
implevit domum
nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod
implesset maiestas Domini templum Domini
sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et
gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super
pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum
quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino
mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia
arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et
universus populus
sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in
organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum
Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David
canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante
eos cunctusque Israhel stabat
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum
Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia
altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et
sacrificia et adipes
fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem
diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu
Emath usque ad torrentem Aegypti
fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare
septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem
igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit
populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono
quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia
quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in
domo sua et prosperatus est
apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem
tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii
si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et
praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in
populum meum
conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen
meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit
paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et
propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum
oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad
orationem eius qui in loco isto oraverit
elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum
ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi
cunctis diebus
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David
pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et
iustitias meas iudiciaque servaveris
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David
patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit
princeps in Israhel
si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas
et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis
diis alienis et adoraveritis eos
evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam
sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in
parabolam et in exemplum cunctis populis
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et
dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui
huic
respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum
suorum qui eduxit eos de terra Aegypti et adprehenderunt deos
alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt
super eos universa haec mala